PONTIFICALIS ROMANI
PARS PRIMA

PONTIFICALE ROMANUM
Clementis VIII. ac Urbani VIII. jussu editum,
postremo a Ss.mo Domino Nostro Benedicto XIV. recognitum et castigatum
Venetiis MDCCXXIII. Apud Hæredes Balleonios
Typ. ac Edit.




DE MINORIBUS ORDINIBUS

Quatuor minores Ordines dari possunt extra Missarum solemnia, diebus Dominicis, & Festivis duplicibus: sed in mane tantum. Ordinandi omnes ad quatuor minores Ordines esse debent superpelliceis induti, cum candela in manu dextera.


DE ORDINATIONE ACOLYTHORUM

Exorcistis ordinatis, Pontifex reassumpta mitra accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium, ad cornu Epistolæ, ubi sedens cum mitra, oblato sibi libro & candela, legit tertium Graduale, vel tertium Alleluja, si sit infra Octavam Pentecostes. Interim a choro cantatur ipsum Graduale, vel Alleluja. Quo finito, surgit Pontifex, deposita mitra, & versus ad altare cantat quartam Collectam. Tum sedet, reassumpta mitra, & cantatur quarta Lectio. Interim accedunt duo Capellani cum libro & candela ante Pontificem, qui ex eo legit Lectionem ipsam. Quibus dictis, Pontifex revertitur ad faldistorium ante altare, ubi sedet cum mitra. Acolythi vero vocantur per Archidiaconum: Accedant, qui Ordinandi sunt ad officium Acolythorum. Et mox nominantur per Notarium, ut supra. Quibus coram Pontifice cum candelis in manibus genu flexis, Pontifex admonet eos, dicens:

Suscepturi, filii charissimi, officium Acolythorum, pensate quod suscipitis. Acolythum etenim oportet ceroferarium ferre; luminaria Ecclesiæ accendere; vinum & aquam ad Eucharistiam ministrare. Studete igitur susceptum officium digne implere. Non enim Deo placere poteritis, si lucem Deo manibus præferentes, operibus tenebrarum inserviatis, & per hoc aliis exempla perfidiæ præbeatis. Sed sicut Veritas dicit: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, & glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est. Et sicut Apostolus Paulus ait: In medio nationis pravæ & perversæ, lucete sicut luminaria in mundo, verbum vitæ continentes. Sint ergo lumbi vestri præcincti, & lucernæ ardentes in manibus vestris, ut filii lucis sitis. Abjiciatis opera tenebrarum, & induamini arma lucis. Eratis enim aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate. Quæ sit vero ita lux, quam tantopere inculcat Apostolus, ipse demonstrat, subdens: Fructus enim lucis est in omni bonitate, & justitia, & veritate. Estote igitur solliciti in omni justitia, bonitate, & veritate, ut & vos, & alios, & Dei Ecclesiam illuminetis. Tunc etenim in Dei Sacrificio digne vinum suggeretis & aquam, si vos ipsi Deo sacrificium, per castam vitam & bona opera oblati fueritis: Quod vobis Dominus concedat per misericordiam suam.

Post hæc Pontifex accipit, & tradit omnibus candelabrum cum candela estincta, quod successive manu dextera tangant, Pontifice dicente:

Accipite ceroferarium cum cereo, & sciatis vos ad accendenda Ecclesiæ luminaria mancipari, in nomine Domini. R. Amen.

Tunc accipit, & tradit eis urceolum vacuum, quem similiter tangere debent, dicens communiter omnibus:

Accipite urceolum, ad suggerendum vinum & aquam in Eucharistiam Sanguinis Christi, in nomine Domini. R. Amen.

Postea, eis genuflexis permanentibus, Pontifex stans cum mitra versus ad eos, dicit:

Deum Patrem omnipotentem, fratres charissimi, suppliciter deprecemur, ut hos famulos suos bene + dicere dignetur in Ordine Acolythorum: quatenus lumen visibile manibus præferentes, lumen quoque spirituale moribus præbeant: Adjuvante Domino nostro Jesu Christo,: Qui cum eo vivit & regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Tum Pontifex ad altare se convertens, deposita mitra, stans, dicit: Oremus. Et Ministri: Flectamus genua. R. Levate.

Et mox Pontifex conversus ad eosdem genuflexos, dicit:
Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, qui per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, & Apostolos ejus in hunc mundum lumen claritatis tuæ misisti; quique, ut mortis nostræ antiquum aboleres chirographum, gloriosissimæ illum Crucis vexillo affigi, ac sanguinem & aquam ex latere ilius pro salute generis humani effluere voluisti: bene + dicere dignare hos famulos tuos in officium Acolythorum; ut, ad accendendum lumen Ecclesiæ tuæ, & ad sugerendum vinum & aquam ad conficiendum Sanguinem Christi Filii tui in offerenda Eucharistia, sanctis altaribus tuis fideliter subministrent. Accende, Domine, mentes eorum & corda ad amorem gratiæ tuæ, ut illuminati vultu splendoris tui, fideliter tibi in sancta Ecclesia deserviant. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Oremus.

Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, qui ad Moysen & Aaron locutus es, ut accenderentur lucernæ in tabernaculo testimonii: bene + dicere dignare hos famulos tuos ut sint Acolythi in Ecclesia tua. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Oremus.

Omnipotens sempiterne Deus, fons lucis & origo bonitatis, qui per Jesum Christum Filium tuum, lumen verum, mundum illuminasti, ejusque passionis mysterio redemisti: bene + dicere dignare hos famulos tuos, quos in officium Acolythorum consecramus, poscentes clementiam tuam, ut eorum mentes, & lumine scientiæ illustres, & pietatis tuæ rore irriges; ut ita acceptum ministerium, te auxiliante, peregant, qualiter ad æternam remunerationem pervenire mereantur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Post hæc, suggerente Archidiacono, Ordinati redeunt ad loca sua.