DE ASPERSIONE AQU∆ BENEDICT∆

In Dominica de Passione et in Dominica Palmarum non cantatur Gloria Patri, sed post Psalmum Miserere, repetitur immediate Antiphona Asperges me.

A sperges me* Domine, hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor. (Ps. 50) Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.

Tempore Paschali, scilicet a Dominica Paschae usque ad Pentecosten inclusive:

V idi aquam* egredientem de templo, a latere dextro, alleluja: et omnes ad quos pervenit aqua ista salvi facti sunt, et dicent: Alleluja, alleluja. (Ps. 117) Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia ejus. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula seculorum. Vidi aquam egredientem de templo, a latere dextro, alleluja: et omnes ad quos pervenit aqua ista salvi facti sunt, et dicent: Alleluia, alleluja. alleluja.

S: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam. (t.p.alleluja) M: Et salutare tuum da nobis. (t.p.alleluja)

S: Domine, exaudi orationem. M: Et clamor meus ad te veniat.

S: Dominus vobiscum. M: Et cum spiritu tuo.

S: Oremus. Exaudi nos, Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus et mittere digneris sanctum Angelum tuum de caelis, qui custodiat, foveat, protegat, vistet, atque defendat omnes habitantes in hoc habitaculo. Per Christum Dominum nostrum. M: Amen.