PONTIFICALIS ROMANI
PARS TERTIA


PONTIFICALE ROMANUM
Clementis VIII. ac Urbani VIII. jussu editum,
postremo a Ss.mo Domino Nostro Benedicto XIV. recognitum et castigatum
Venetiis MDCCXXIII. Apud Hæredes Balleonios
Typ. ac Edit.



DE BARBA TONDENDA

Quando primo Clericis barbæ tondentur, dici debet, Pontifice sedente cum mitra, Antiphona:

Sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion, sic descendit super te Dei benedictio.

Psalmus 138.

Ecce quam bonum, & quam jucundum * habitare fratres in unum.
Sicut unguentum in capite, * quod descendit in barbam, barbam Aaron.
Quod descendit in oram vestimenti ejus: * sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion.
Quoniam illi mandavit Dominus benedictionem, * & vitam usque in sæculum.

Gloria Patri, &c.

Quo expleto, repetitur tota Antiphona Sicut ros Hermon, &c. Qua finita, Pontifex deposita mitra surgit, & stans versus ad illum, dicit:

Oremus.

Deus, cujus providentia omnis creatura incrementis adulta congaudet: preces nostras super hunc famulum tuum juvenilis ætatis decore lætantem, & primis auspiciis attondendum exaudi; ut in omnibus protectionis tuæ munitus auxilio, ævoque largiore provectus, cælestem benedictionem accipiat, & præsentis vitæ præsidiis gaudeat & futuræ. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit & regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.