PONTIFICALIS ROMANI
PARS PRIMA

PONTIFICALE ROMANUM
Clementis VIII. ac Urbani VIII. jussu editum,
postremo a Ss.mo Domino Nostro Benedicto XIV. recognitum et castigatum
Venetiis MDCCXXIII. Apud Hæredes Balleonios
Typ. ac Edit.



DE CLERICO FACIENDO

Clericus fieri potest etiam extra Missarum solemnia quocumque die, hora & loco.
Pro Clericis ordinandis parentur forfices pro incidendis capillis, & bacile pro illis deponendis. Et quilibet Ordinandorum habere debet suum superpelliceum super brachium sinistrum, & candelam in manu dextra. Et vocantur omnes tonsurandi nominatim & sigillatim per Notarium, & quilibet respondet,
Adsum. Quibus ante altare coram Pontifice in faldistorio cum mitra sedente genuflexis, Pontifex surgit cum mitra, & dicit:

V. Sit nomen Domini benedictum.
R. Ex hoc nunc, & usque in sæculum.
V.
Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit cælum et terram.

Oremus, fratres charissimi, Dominum nostrum Jesum Christum, pro his famulis suis, qui ad deponendum comas capitum suorum pro ejus amore festinant, ut donet eis Spiritum sanctum, qui habitum religionis in eis in perpetuum conservet, & a mundi impedimento ac sæculari desiderio corda eorum defendat: ut sicut immutantur in vultibus, ita dextera manus ejus virtutis tribuat eis incrementa, & ab omni cæcitate spirituali, & humana oculos eorum aperiat, et lumen eis æternæ gratiæ concedat: Qui vivit & regnat cum Deo Patre in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum.

Post hæc, sedente Pontifice, schola inchoat, & prosequitur Antiphonam, & Psalmum 8. ton.

Aña. Tu es, Domine, qui restitues hæreditatem meam mihi.


Conserva me, Domine, quoniam speravi in te: * Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.
Sanctis, qui sunt in terra ejus, * mirificavit omnes voluntates meas in eis.
Multiplicatæ sunt infirmitates eorum: * postea acceleraverunt.
Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus: * nec memor ero nominum eorum per labia mea.

Repetitur Aña. Tu es, Domine, &c.

Incoepto Psalmo, Pontifex cum forficibus incidit unicuique extremitates capillorum in quatuor locis, videlicet: in fronte, in occipitio, & ad utramque aurem, deinde in medio capitis aliqot crines capillorum, & in bacile deponit; & cuilibet, cum tondetur, dicit: Dominus pars hæreditatis meæ, & calicis mei: tu es qui restitues hæreditatem meam mihi.

Omnibus tonsis, mitra deposita, surgit Pontifex, & stans versus ad illos, dicit:

Oremus.

Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut hi famuli tui, quorum hodie comas capitum pro amore divino deposuimus, in tua dilectione perpetuo maneant: & eos sine macula in sempiternum custodias. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Tunc schola inchoat, & prosequitur Antiphonam sequentem. Qua incepta, Pontifex sedet cum mitra.
Antiphona 7. ton.
Hi accipient benedictionem a Domino, & misericordiam a Deo salutari suo: quia hæc est generatio quærentium Dominum.


Psalmus 23.

Domini est terra, & plenitudo ejus: * orbis terrarum, & universi qui habitant in eo.
Quia ipse super maria fundavit eum: * & super flumina præparavit eum.
Quis acendet in mentem Domini: * aut quis stabit in loco sancto ejus?
Innocens manibus & mundo corde: qui non accepit in vanum animam suam, nec juravit in dolo proximo suo.
Hic accipiet benedictionem a Domino, * & misericordiam a Deo salutari suo.
Hæc est generatio quærentium eum, * quærentium faciem Dei Jacob.
Attollite portas, principes, vestras, & elevamini portæ æternales: * et introibit Rex gloriæ.
Quis est iste Rex gloriæ? * Dominus fortis & potens, Dominus potens in prælio.
Attollite portas, principes, vestras, & elevamini portæ æternales: * & introibit Rex gloriæ.
Quis est iste Rex gloriæ? * Dominus virtutum ipse est Rex gloriæ.
Gloria Patri, &c.

Deinde repetitur tota Antiphona, Hi accipient, &c.
Qua finita, surgit sine mitra Pontifex, & ad altare conversus, dicit: Oremus. Et Ministri dicunt: Flectamus genua. R. Levate.

Et mox ad tonsos genuflexos versus Pontifex, dicit:
Adesto, Domine, supplicationibus nostris, & hos famulos tuos benedicere dignare, quibus in tuo santo nomine habitum sacræ religionis imponimus: ut, te largiente, & devoti in Ecclesia tua persistere, & vitam percipere mereantur æternam. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Tunc Pontifex sedet cum mitra, & accipiens in manu superpelliceum, dicit singulis:
Induat te Dominus novum hominem, qui secundum Deum creatus est, in justitia & sanctitate veritatis.

Et mox imponit illud cuilibet, repetendo Induat, &c. immittens usque ad scapulas, & immediate trahens, si unum tantum sit superpelliceum; sicque facit usque ad ultimum, qui eo totatliter induitur: si vero quisque suum superpelliceum habeat, singuli totaliter induuntur. Quo expedito, sine mitra surgit Pontifex, & versus ad illos dicit:

Oremus.

Omnipotens, sempiterne Deus, propitiare peccatis nostris, & ab omni servitute sæcularis habitus hos famulos tuos emunda: ut, dum ignominiam sæcularis habitus deponunt, tua semper in ævum gratia perfruantur: ut sicut similitudinem coronæ tuæ eos gestare facimus in capitibus, sic tua virtute hæreditatem subsequi mereantur æternam in cordibus: Qui cum Patre, & Spiritu sancto vivis & regnas Deus, per omnia sæcula sæculorum.

Deinde sedet cum mitra Pontifex, & alloquitur eos sub his verbis.
Filii charissimi, animadvertere debetis, quod hodie de foro Ecclesiæ facti estis, & privilegia Clericalia sortiti estis. Cavete igitur, ne propter culpas vestras illa perdatis; & habitu honesto, bonisque moribus atque operibus Deo placere studeatis: Quod ipse vobis concedat per Spiritum sanctum suum. R. Amen.

Tunc, suggerente Archidiacono, Ordinati redeunt ad loca sua.