PONTIFICALIS ROMANI
PARS PRIMA
PONTIFICALE ROMANUM
Clementis VIII. ac
Urbani VIII. jussu editum,
postremo a Ss.mo Domino Nostro Benedicto XIV. recognitum et
castigatum
Venetiis MDCCXXIII. Apud Hæredes Balleonios
Typ. ac Edit.
DE CONFIRMANDIS
Pontifex, infantes, pueros, vel alios
sacri baptismatis unda perfusos, confirmare volens, paratus supra
rochetum, vel (si sit Regularis) supra superpelliceum, amictu,
stola, pluviali albi coloris, & mitra , accedit ad
faldistorium ante medium altaris, aut in alio convenienti loco
sibi paratum; & in eo sedens, renibus altari, & facie
populo versis, baculum Pastoralem in sinistra tenens, populum
coram se stantem admonet, quod nullus alius, nisi solus
Episcopus, Confirmationis ordinarius minister est.
Nullus confirmatus debet reconfirmari.
Nullus, qui non sit confirmatus, potest esse in confirmatione
patrinus, nec pater, aut mater, maritus, aut uxor.
Nullus excommunicatus, interdictus, vel gravioribus facinoribus
alligatus, aut fidei Christianæ rudimentis non edoctus, ingerat
se ad percipiendum hoc Sacramentum, vel ad tenendum confirmandum.
Adulti debent prius peccata confiteri, & postea confirmari;
vel saltem de mortalibus, si in ea inciderint, conterantur.
Hoc Sacramento contrahitur spiritualis cognatio, impediens
matrimonium contrahendum, & dirimens jam contractum; quæ
cognatio confirmantem & confirmatum, illiusque patrem &
matrem, ac tenentem non egreditur.
Nullus præsentet nisi unum aut duos, non plures, nisi aliter
necessitas suadeat, arbitrio Episcopi.
Confirmandi debent esse jejuni. Confirmato debet ligari frons,
& sic manere quousque Chrisma desiccetur, vel extergatur.
Proinde unusquisque confirmandus portet lineam vittam mundam, cum
qua ligetur caput.
Nullus confirmatus discedat, nisi benedictione accepta, quam
Pontifex post omnium confirmationem dabit. Infantes per patrinos
confirmare volentes teneantur in brachiis dextris. Adulti vero,
seu alii majores, ponant pedem suum super pedem dextrum patrini
sui. Et ideo, neque masculi feminis patrini, neque feminæ
masculis matrinæ esse deberent.
Quibus per ordinem ante Pontificem dispositis, Pontifex sedens
lavat manus; deinde deposita mitra surgit, & stans versa
facie ad confirmandos, junctis ante pectus manibus, confirmandis
genua flectentibus, & manus ante pectus junctas tenentibus,
dicit:
Spiritus sanctus superveniat in vos,
& virtus Altissimi custodiat vos a peccatis. R.
Amen.
Deinde signans se manu
dextra a fronte ad pectus signo Crucis, dicit:
V. Adjutorium nostrum in
nomine Domini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Domine exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Tunc extensis versus
confirmandos manibus, dicit:
Oremus.
Omnipotens, sempiterne Deus, qui
regenerare dignatus es hos famulos tuos ex aqua & Spiritu
sancto, quique dedisti eis remissionem omnium peccatorum: emitte
in eos septiformem Spiritum tuum sanctum Paraclitum de cælis. R.
Amen.
V. Spiritum sapientiæ & intellectus. R.
Amen.
V. Spiritum consilii & fortitudinis. R.
Amen.
V. Spiritum scientiæ & pietatis. R.
Amen.
Adimple eos Spiritu timoris tui, & consigna eos signo Cru + cis Christi, in vitam propitiatus æternam. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit & regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.
Pontifex sedens super faldistorium prædictum, vel etiam, si multitudo confirmandorum id exigerit, dispositis illis per ordinem super gradus presbyterii, vel alibi, Pontifex stans cum mitra, illos confirmat per ordinem genuflexos; & uno ordine confirmato, illi surgunt, & alii genuflectunt, & confirmantur: & sic usque in finem. Et Pontifex inquirit sigillatim de nomine cujuslibet confirmandi, sibi per patrinum, vel matrinam flexis genibus præsentati, & summitate pollicis dextræ manus Chrismate intincta, dicit:
N., signo te signo Cru + cis: quod dum dicit, producit pollice signum Crucis in frontem illius: deinde prosequitur. Et confirmo te Chrismate salutis: In nomine Pa + tris, & Fi + lii, & Spiritus + sancti. R. Amen.
Deinde leviter eum in maxilla cædit, dicens: Pax tecum.
Omnibus
confirmatis, Pontifex tergit cum mica panis, & lavat
pollicem, & manus super pelvim. Deinde aqua lotionis cum pane
fundatur in piscinam sacrarii. Interim dum lavat manus, cantatur
sequens Antiphona, vel legitur a Ministris: quod etiam in
similibus servari debet:
Confirma hoc, Deus, quod operatus es in
nobis a templo sancto tuo, quod est in Jerusalem. V.
Gloria Patri, &c. R. Sicut erat, &c. Deinde repetitur Antiphona Confirma, &c.
Qua repetita, Pontifex deposita mitra, surgit, & stans versus ad altare, junctis ante pectus manibus, dicit:
V. Ostende nobis, Domine, misericordiam
tuam.
R. Et salutare tuum da
nobis.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te
veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Deinde junctis adhuc ante pectus manibus, & omnibus confirmatis devote genua flectentibus, dicit:
Oremus.
Deus, qui Apostolis tuis Sanctum dedisti
Spiritum, & per eos, eorumque successores, ceteris fidelibus
tradendum esse voluisti: respice propitius ad humilitatis nostræ
famulatum, & præsta, ut eorum corda, quorum frontes sacro
Chrismate delinivimus, & signo Crucis signavimus, idem
Spiritus sanctus in eis superveniens, templum gloriæ suæ
dignanter inhabitando perficiat: Qui cum Patre, & eodem
Spiritu sancto vivis & regnas Deus in sæcula sæculorum. R.
Amen.
Deinde dicit:
Ecce sic benedicetur omnis homo, qui
timet Dominum.
Et vertens se ad confirmatos, faciens super eos signum Crucis,
dicit: Bene + dicat vos Dominus ex Sion, ut videatis bona
Jerusalem omnibus diebus vitæ vestræ, & habeatis vitam
æternam R. Amen.
Expedita itaque Confirmatione, Pontifex sedens, accepta mitra, patrinis & matrinis annuntiat, quod instruant filios suos bonis moribus, quod fugiant mala, & faciant bona, & doceant eos Credo, & Pater noster, & Ave Maria: quoniam ad hoc sunt obligati.
Hoc Sacramentum postest conferri minus solemniter quocumque die, hora, & loco, ex causa ad arbitrium Episcopi.