PONTIFICALIS ROMANI
PARS PRIMA

PONTIFICALE ROMANUM
Clementis VIII. ac Urbani VIII. jussu editum,
postremo a Ss.mo Domino Nostro Benedicto XIV. recognitum et castigatum
Venetiis MDCCXXIII. Apud Hæredes Balleonios
Typ. ac Edit.




DE SACRIS ORDINIBUS
IN GENERE

Sacri & majores Ordines sunt Subdiaconatus, Diaconatus, & Presbyteratus: ad quos Ordinati omnes debent communicare, ideo parentur pro eorum numero Hostiæ parvæ consecrandæ.


DE ORDINATIONE DIACONI

Subdiaconis ordinatis, Pontifex reassumpta mitra accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium, ad cornu Epistolæ; ubi sedens cum mitra, oblato sibi libro & candela, legit Hymnum Benedictus es, vel Alleluja, cum versu Benedictus es, si sit infra Octavam Pentecostes. Interim cantatur a choro dictus Hymnus, vel Alleluja, cum suo versu, ut supra. Quo finito, surgit Pontifex, deposita mitra, & versus ad altare, dicit in competennti tono Gloria in excelsis Deo, si sit infra Octavam Pentecostes, quod dum a choro perficitur, sedet cum mitra. Quo finito, deposita mitra, surgit, & versus ad populum dicit Pax vobis, vel Dominus vobiscum, si Gloria in excelsis non sit dicendum, & conversus ad altare Orationem Missae diei, cum Oratione pro Ordinatis & Ordinandis, sub uno Per Dominum nostrum, videlicet:

Oratio.

Exaudi, quaesumus Domine, supplicum preces, & devoto tibi pectore famulantes perpetua defensione custodi: ut nullis perturbationibus impediti, liberam servitutem tuis semper exhibeamus officiis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit & regnat, &c.

Finira Oratione, sedet Pontifex, reassumpta mitra, & oblato sibi libro & candela, legit Epistolam. Interim per unum ex Subdiaconis noviter Ordinatis cantatur Epistola. Qua finita, surgit Pontifex, & accedit ad faldistorium ante altare cum mitra, & ibi sedet.

Promovendi vero ad Ordinem Diaconatus per Archidiaconum vocantur, dicendo: Accedant, qui Ordinandi sunt ad Diaconatum. Et mox singulatim nominantur per Notarium, nulla tamen facta mentione de titulo. Eis igitur amictu, alba, cingulo, & manipulo paratis, ac stolam in sinistra manu, & candelam in dextera, ac dalmaticam super brachium sinistrum tenentibus, & in modum coronae coram Pontifice genuflexis, Archidiaconus offerens illos Pontifici, dicit:

Reverendissime Pater, postulat sancta mater Ecclesia Catholica, ut hos praesentes Subdiaconos ad onus Diaconii ordinetis.

Pontifex interrogat dicens: Scis illos dignos esse?
Respondet Archidiaconus: Quantum humana fragilitas nosse sinit, & scio, & testificor ipsos dignos esse ad hujus onus officii.
Et Pontifex dicit: Deo gratias.
Et ad eorum Ordinationem procedit. In primis Pontifex cum mitra sedens, clero & populo annuntiat, dicens:

Auxiliante Domino Deo, & Salvatore nostro Jesu Christo, eligimus hos praesentes Subdiaconos in ordinem Diaconii. Si quis habet aliquid contra illos, pro Deo, & propter Deum cum fiducia exeat, & dicat; verumtamen memor sit conditionis suae.

Et facta aliquali mora, Pontifex convertens sermonem suum ad Ordinandos, admonet eos, dicens:

Provehendi, filii dilectissimi, ad Leviticum ordinem cogitare magnopere ad quantum gradum Ecclesiae ascenditis. Diaconum enim oportet ministrare ad altare, baptizare, & praedicare. Sane in veteri lege ex duodecim una Tribus Levi electa est, quae speciali devotione tabernaculo Dei, ejusque sacrificiis, ritu perpetuo deserviret. Tantaque dignitas ipsi concessa est, quod nullus, nisi ejus stirpe, ad divinum illum cultum atque officium ministraturus assugeret; adeo, ut grandi quodam privilegio haereditatis, & Tribus Domini esse mereretur, & dici: quorum hodie, filii dilectissimi, & nomen & officium tenetis, quia in ministerium tabernaculi testimonii, id est Ecclesiae Dei, eligimini in Levitico officio, quae semper in procinctu posita, incessabili pugna contra inimicos dimicat, unde ait Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem & sanguinem, sed adversus principes & potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus. Quam Ecclesiam Dei, veluti tabernaculum, portare & munire debetis ornatu sancto, praedicatu divino, exemplo perfecto. Levi quippe interpretatur additus, sive assumptus. Et vos, filii dilectissimi, qui ab haereditate paterna nomen accipitis, estote assumpti a carnalibus desideriis, a terrenis concupiscentiis, quae militant adversus animam; estote nitidi, mundi, puri, casti, sicut decet ministros Christi, & dispensatores mysteriorum Dei; ut digne addamini ad numerum Ecclesiastici gradus, ut haereditas & Tribus amabilis Domini esse mereamini. Et quia comministri et cooperatores estis Corporis & Sanguinis Domini, estote ab omni illecebra carnis alieni, sicut ait Scriptura: Mundamini, qui fertis vasa Domini. Cogitate beatum Stephanum, merito praecipuae castitatis ab Apostolis ad officium istud electum. Curate, ut, quibus Evangelium ore annuntiatis, vivis operibus exponatis, ut de vobis dicatur: Beati pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona. Habete pedes vestros calceatos Sanctorum exemplis, in praeparatione Evangelii pacis: Quod vobis Dominus concedat per gratiam suam. R. Amen.

Deinde, si non sint Ordinati Subdiaconi, Ordinandi omnes prosternunt se, ubi genuflectebant; & Pontifice ante faldistorium suum genuflectente, dicuntur Litaniæ, & Ordinandi per Pontificem benedicuntur, prout supra in Ordinatione Subdiaconali dictum est. Post haec Ordinandis ab accubitu surgentibus, genuflexis tamen manentibus, Pontifex, sedens in faldistorio cum mitra, intelligibili voce alloquitur clerum & populum, dicens:

Commune votum, communis oratio prosequatur, ut hi totíus Ecclesiae prece, qui ad Diaconatus ministerium praeparantur. Leviticae bene + dictionis ordine clarescant, & spirituali conversatione praefulgentes, gratia sanctificationis eluceant: Praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus in saecula saeculorum.

Deinde surgens cum mitra Pontifex, stans versus ad Ordinandos, dicit, alta voce legendo:

Oremus, fratres charissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos, quos ad officium Diaconatus dignatur assumere, benedictionis suae gratiam clementer effundat, eisque consecrationis indultae propitius dona conservet, & preces nostras clementer exaudiat: ut, quae nostro gerenda sunt ministerio, suo benignus prosequatur auxilio; & quos sacris mysteriis exsequendis pro nostra intelligentia credimus offerendos, sua bene + dictione sanctificet & confirmet. Per Unigenitum Filium suum Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum eo & Spiritu sancto vivit & regnat Deus, &c.

Deinde, deposita mitra, extensis manibus ante pectus, dicit:

V. Per omnia saecula saeculorum. R. Amen.
V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.
V. Sursum corda. R. Habemus ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro. R. Dignum & justum est.

Vere dignum & justum est, aequum & salutare, nos tibi semper, & ubique gratias agere: Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, honorum dator, ordinumque distributor, atque officiorum dispositor; qui in te manens innovas omnia, & cuncta disponis, per verbum, virtutem, sapientiamque tuam Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, sempiterna providentia praeparas, & singulis quibusque temporibus aptanda dispensas. Cujus corpus, Ecclesiam videlicet tuam, caelestium gratiarum varietate distinctam, suorumque connexam distinctione membrorum, per legem mirabilem totíus compaginis unitam, in augmento templi tui crescere, dilatarique largiris; sacri muneris servitutem trinis gradibus ministrorum nomini tuo militare constituens, electis ab initio Levi filiis, qui in mysticis operationibus domus tuae fidelibus excubiis permanentes, haereditatem benedictionis aeternae sorte perpetua possiderent. Super hos quoque famulos tuos, quaesumus Domine, placatus intende, quos tuis sacris altaribus servituros in officium Diaconatus suppliciter dedicamus. Et nos quidem, tam quam homines divini sensus & summae rationis ignari, horum vitam, quantum possumus aestimamus. Te autem, Domine, quae nobis sunt ignota non transeunt, te occulta non fallunt. Tu cognitor es secretorum, tu scrutator es cordium. Tu horum vitam caelesti poteris examinare judicio, quo semper praevales, & admissa purgare, & ea, quae sunt agenda, concedere.

Hic solus Pontifex manum dexteram extendens, ponit super caput cuilibet Ordinando: & nullus alius, quia non ad Sacerdotium, sed ad ministerium consecrantur, dicens singulis:

Accipe Spiritum sanctum, ad robur, & ad resistendum diabolo,
& tentationibus ejus: In nomine Domini.

Postea prosequitur in primo tono, extensam tenens manum dexteram, usque in finem Praefationis.
Emitte in eos, quaesumus Domine, Spiritum sanctum, quo in opus ministerii tui fideliter exequendi septiformis gratiae tuae munere roborentur. Abundet in eis totíus forma virtutis, auctoritas modesta, pudor constans, innocentiae puritas, & spiritualis observantia disciplinae. In moribus eorum praecepta tua fulgeant, ut suae castitatis exemplo imitationem sanctam plebs acquirat; & bonum conscientiae testimonium praeferentes, in Christo firmi & stabiles perseverent, dignisque successibus de inferiori gradu per gratiam tuam capere potiora mereantur. Quod sequitur, dicit submissa vocelegendo, ita tamen ut a circumstantibus possit audiri. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit & regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Post haec Pontifex sedet cum mitra cuilibet Ordinando ante se genuflexo, stolam quam singuli in manu habent, imponit successive super humerum sinistrum, dicens singulis:
Accipe stolam candidam de manu Dei: adimple ministerium tuum: potens est enim Deus, ut augeat tibi gratiam suam: Qui vivit, & regnat in saecula saeculorum. R. Amen.
Faciens supra quemlibet eorum signum Crucis, & Ministri reflectent capita stolae, & alligent sub brachio dextro.

Post haec Pontifex accipiens dalmaticam, induit ea quemlibet successive usque ad humeros; & sic fit usque ad ultimum, quem ea totaliter induit; & hoc, si una tantum sit dalmatica: si vero quilibet suam habet, tunc singulos sua totaliter induit, dicens cuilibet:
Induat te Dominus indumento salutis, & vestimento laetitiae, & dalmatica justitiae circumdet te semper: In nomine Domini. R. Amen.

Postremo Pontifex accipit, & tradit omnibus librum Evangeliorum, quem manu dextera tangunt, dicens:
Accipe potestatem legendi Evangelium in Ecclesia Dei, tam pro vivis, quam pro defunctis: In nomine Domini. R. Amen.

Quo facto, Pontifex stans ad altare conversus, dicit, sine mitra: Oremus. Et Ministri: Flectamus genua. R. Levate. Et vertens se ad Ordinatos, dicit:

Exaudi, Domine, preces nostras, & super hos famulos tuos Spiritum tuae bene + dictionis emitte: ut caelesti munere ditati, & tuae majestatis gratiam possint acquirere, & bene vivendi aliis exemplum praebere. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit & regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Oremus.

Domine sancte, Pater fidei, spei, & gratiae, & profectuum remunerator, qui in caelestibus & terreni, Angelorum ministeriis ubique dispositis, per omnia elementa volontatis tuae diffundis effectum, hos quoque famulos tuos spirituali dignare illustrare affectu: ut tuis obsequiis expediti, sanctis altaribus tuis ministri puri accrescant; & indulgentia tua puriores, eorum gradu, quos Apostoli tui in septenarium numerum, beato Stephano duce ac praevio, Spiritu sancto auctore, elegerunt, digni existant, & virtutibus universis, quibus tibi servire oportet, instructi, tibi complaceant. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit & regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Deinde, cum tempus fuerit, aliquis de noviter Ordinatis dalmatica indutus, dicit Evangelium. Ordinati autem statim, suggerente Archidiacono, redeunt ad loca sua.