PONTIFICALIS ROMANI
PARS PRIMA
PONTIFICALE ROMANUM
Clementis VIII. ac
Urbani VIII. jussu editum,
postremo a Ss.mo Domino Nostro Benedicto XIV. recognitum et
castigatum
Venetiis MDCCXXIII. Apud Hæredes Balleonios
Typ. ac Edit.
DE MINORIBUS ORDINIBUS
Quatuor minores Ordines dari possunt extra Missarum solemnia, diebus Dominicis, & Festivis duplicibus: sed in mane tantum. Ordinandi omnes ad quatuor minores Ordines esse debent superpelliceis induti, cum candela in manu dextera.
DE ORDINATIONE EXORCISTARUM
Ectoribus ordinatis, Pontifex reassumpta mitra accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium, ad cornu Epistolæ, ubi sedens cum mitra, oblato sibi libro & candela, legit secundum Graduale, vel secundum Alleluja, si sit infra Octavam Pentecostes. Interim cantatur a choro ipsum Graduale, vel Alleluja. Quo finito, surgit Pontifex deposita mitra, & versus ad altare cantat tertiam Collectam. Tum sedet, reassumpta mitra, & cantatur tertia Lectio. Interim accedunt duo Capellani cum libro & candela ante Pontificem, qui ex eo legit Lectionem ipsam. Quibus dictis, revertitur ad faldistorium ante altare, & sedet cum mitra. Exorcistæ vero vocantur per Archidiaconum modo consueto, dicens: Accedant, qui Ordinandi sunt ad officium Exorcistarum. Et ipsi singulatim nominantur per Notarium, ut prius dictum est. Quibus coram Pontifice cum candelis in manibus genuflexis, Pontifex admonet eos, dicens:
Ordinandi, filii charissimi, in officium Exorcistarum, debetis noscere quid suscipitis. Exorcistam etenim oportet abjicere dæmones, & dicere populo, ut, qui non communicat, det locum; & aquam in ministerio fundere. Accipitis itaque potestatem imponendi manum super energumenos, & per impositionem manuum vestrarum, gratia Spiritus sancti & verbis exorcismi, pelluntur spiritus immundi a corporibus obsessis. Studete igitur, ut sicut a corporibus aliorum dæmones expellitis, ita a mentibus & corporibus vestris omnem immunditiam & nequitiam ejiciatis; ne illis succumbatis, quos ab aliis, vestro ministerio, effugatis. Discite per officium vestrum vitiis imperare; ne in moribus vestris aliquid sui juris inimicos valeat vindicare. Tunc etenim recte in aliis dæmonibus imperabitis, cum prius in vobis eorum multimodam nequitiam superatis: Quod vobis Dominus agere concedat per Spiritum suum sanctum.
Post hæc Pontifex accipit, & tradit omnibus librum, in quo scripti sunt exorcismi, cujus loco tradi potest Pontificale, vel Missale, quem manu dextera tangunt, Pontifice dicente:
Accipite, & commendate memoriæ, & habete potestatem imponendi manus super energumeos, sive baptizatos, sive catechumenos.
Postea vero, omnibus devote genuflexis, Pontifex cum mitra stans, dicit:
Deum Patrem omnipotentem, fratres charissimi, supplices deprecemur, ut hos famulos suos bene + dicere dignetur in officium Exorcistarum: ut sint spirituales imperatores, ad abjiciendos dæmones de corporibus obsessis, cum omni nequitia eorum multiformi. Per Unigenitum Filium suum Dominum nostrum Jesum Christum : qui cum eo vivit & regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.
Tunc conversus ad altare, deposita mitra, dicit: Oremus. Et Ministri subjungunt: Flectamus genua. R. Levate.
Et mox conversus
ad Ordinatos genuflexos, dicit:
Domine sancte, Pater omnipotens, æterne
Deus, bene + dicere dignare hos famulos tuos in officium
Exorcistarum, ut per impostionem manuum & oris officium,
potestatem & imperium habeant spiritus immundos coercendi; ut
probabiles sint medici Ecclesiæ tuæ, gratia curationum,
virtuteque cælesti confirmati. Per Dominum nostrum Jesum
Christum Filium tuum: Qui tecum vivit & regnat in unitate
Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.
Post hæc, suggerente Archidiacono, redeunt ad loca sua.