GRATIARUM ACTIO POST MISSAM

Quilibet Sacerdos, ex concessione Pii Pp. XI sub die 3 Oct. 1936, lucrari potest: Indulgentiam quinque annorum,
si post Missam celebratam, recitet Canticum Trium Puerorum et Psalmum 150 cum adnexa Antiphona, Versiculis et
Oremus, ut infra;
plenariam, si per integrum mensem prędictas preces quotidie recitaverit, additis confessione sacramentali
et oratione ad Summi Pontificis mentem.

Ant. Trium puerorum * cantemus hymnum, quem cantabant sancti in camino ignis, benedicentes Dominum. (T.P. Alleluja).

Quę Antiphona in Duplicibus tantum duplicatur.

Canticum Trium Puerorum
Dan. 3, 57-88 et 56

B enedicite, omnia opera Domini, Domino:* laudate et superexaltate eum in sęcula.
Benedicite, Angeli Domini, Domino:* benedicite, cęli, Domino.
Benedicite, aquę omnes, quę super cęlos sunt, Domino:* benedicite, omnes virtutes Domini, Domino.
Benedicite, sol et luna, Domino:* benedicite, stellę cęli, Domino.
Benedicite, omnis imber et ros, Domino:* benedicite, omnes spiritus Dei, Domino.
Benedicite, ignis et ęstus, Domino:* benedicite, frigus et ęstus, Domino.
Benedicite, rores et pruina, Domino:* benedicite, gelu et frigus, Domino.
Benedicite, glacies et nives, Domino:* benedicite, noctes et dies, Domino.
Benedicite, lux et tenebrę, Domino:* benedicite, fulgura et nubes, Domino.
Benedicat terra Dominum:* laudet et superexaltet eum in sęcula.
Benedicite, montes et colles, Domino:* benedicite, universa germinantia in terra, Domino.
Benedicite, fontes, Domino:* benedicite, maria et flumina, Domino.
Benedicite, cete, et omnia, quę moventur in aquis, Domino:* benedicite, omnes volucres cęli, Domino.
Benedicite, omnes bestię et pecora, Domino:* benedicite, filii hominum, Domino.
Benedicat Israėl Dominum:* laudet et superexaltet eum in sęcula.
Benedicite, sacerdotes Domini, Domino:* benedicite, servi Domini, Domino.
Benedicite, spiritus, et animę justorum, Domino:* benedicite, sancti, et humiles corde, Domino.
Benedicite, Anania, Azaria, Misaėl, Domino:* laudate et superexaltate eum in sęcula.
Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu:* laudemus et superexaltemus eum in sęcula.
Benedictus es, Domine, in firmamento cęli:* et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sęcula.

Hic non dicitur Gloria Patri, neque Amen.

Psalmus 150

L audate Dominum in sanctis ejus:* laudate eum in firmamento virtutis ejus.
Laudate eum in virtutibus ejus:* laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
Laudate eum in sono tubę:* laudate eum in psalterio, et cithara.
Laudate eum in tympano, et choro:* laudate eum in chordis, et organo.
Laudate eum in cymbalis benesonantibus: + laudate eum in cymbalis jubilationis:* omnis spiritus laudet Dominum.
Gloria Patri.

Deinde repetitur Ant. Trium puerorum * cantemus hymnum, quem cantabant sancti in camino ignis, benedicentes Dominum. (T.P. Alleluja).

Postea Sacerdos dicit: Kyrie, eléison. Christe, eléison. Kyrie, eléison. Pater noster.

V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
V. Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua.
R. Et sancti tui benedicant tibi.
V. Exsultabunt sancti in gloria.
R. Lętabuntur in cubilibus suis.
V. Non nobis, Domine, non nobis.
R. Sed nomini tuo da gloriam.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus

D eus, qui tribus pueris mitigasti flammas ignium: concede propitius; ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum.

A ctiones nostras, quęsumus, Domine, aspirando pręveni et adjuvando prosequere: ut cuncta nostra oratio et operatio a te semper incipiat, et per te coepta finiatur.

D a nobis, quęsumus, Domine, vitiorum nostrorum flammas exstinguere: qui beato Laurentio tribuisti tormentorum suorum incendia superare. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

ORATIONES
PRO OPPORTUNITATE SACERDOTIS
DICENDĘ

Oratio Sancti Thomę Aquinatis.
Indulgentia trium annorum; plenaria, oratione quotidie
in integrum mensem pie reiterata et additis sacramentali confessione, alucujus ecclesię
vel publici oratorii visitatione et precibus ad Summi Pontificis mentem.
Pius Pp. XI, 22 Novembris 1934

G ratias tibi ago, Domine, sancte Pater, omnipotens ęterne Deus, qui me peccatorem, indignum famulum tuum, nullis meis meritis, sed sola dignatione misericordię tuę satiare dignatus es pretioso Corpore et Sanguine Filii tui, Domini nostri Jesu Christi. Et precor, ut hęc sancta communio non sit mihi reatus ad poenam, sed intercessio salutaris ad veniam. Sit mihi armatura fidei et scutum bonę voluntatis. Sit vitiorum meorum evacuatio, concupiscentię et libidinis exterminatio, caritatis et patientię, humilitatis et obedientię omniumque virtutem augmentatio: contra insidias inimicorum omnium, tam visibilum quam invisibilium firma defensio; motuum meorum, tam carnalium quam spiritualium, perfecta quietatio: in te uno ac vero Deo firma adhęsio; atque finis mei felix consummatio. Et precor te, ut ad illud ineffabile convivium me peccatorem perducere digneris, ubi tu, cum Filio tuo et Spiritu Sancto. Sanctis tuis es lux vera, satietas plena, gaudium sempiternum, iucunditas consummata et felicitas perfecta. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

Alia Oratio.
Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI, 3 Octobris 1936

T ransfige, dulcissime Domine Jesu, medullas et viscera animę meę suavissimo ac saluberrimo amoris tui vulnere, vera serenaque et apostolica sanctissima caritate, ut langueat et liquefiat anima mea solo semper amore et desiderio tui, te concupiscat et deficiat in atria tua, cupiat dissolvi et esse tecum. Da ut anima mea te esuriat, panem Angelorum, refectionem animarum sanctarum; panem nostrum cotidianum, supersubstantialem, habentem omnem dulcedinem et saporem, et omne delectamentum suavitatis. Te, in quem desiderant Angeli prospicere, semper esuriat et comedat cor meum, et dulcedine saporis tui repleantur viscera animę meę; te semper sitiat fontem vitę, fontem sapientię et scientię, fontem ęterni luminis, torrentem voluptatis, ubertatem domus Dei. Te semper ambiat, te quęrat, te inveniat, ad te tendat, ad te perveniat, te meditetur, te loquatur, et omnia operetur in laudem et gloriam nominis tui, cum humilitate et discretione, cum dilectione, et delectatione, cum facilitate et affectu, cum perseverantia usque in finem; ut tu sis solus semper spes mea, tota fiducia mea, divitię meę, delectatio mea, iucunditas mea, gaudium meum, quies et tranquillitas mea, pax mea, suavitas mea, odor meus, dulcedo mea, cibus meus, refectio mea, refugium meum, auxilium meum, sapientia mea, portio mea, possessio mea, thesaurus meus, in quo fixa et firma et immobiliter semper sint radicata mens mea et cor meum. Amen.

Rhythmus Sancti Thomę Aquinatis.
Indulgentia quinque annorum toties quoties; septem annorum, si rhythmus
vel ejusdem potrema tantum stropha coram Ss.mo Eucharistię Sacramento recitatus fuerit;
plenaria suetis conditionibus, quotidiana rhythmi recitatione in integrum mensem producta.
Pius Pp. XI, 12 Martii 1936 et Pius Pp. XII, 12 Julii 1941

A doro te devote, latens Deitas,
Quę sub his figuris vere latitas: 
Tibi se cor meum totum subjicit,
Quia te contemplans totum deficit.

Visus, tactus, gustus in te fallitur,
Sed auditu solo tuto creditur:
Credo quidquid dixit Dei Filius,
Nil hoc verbo veritatis verius.

In cruce latebat sola Deitas,
At hic latet simul et humanites;
Ambo tament credens atque confitens,
Peto quod petivit latro poenitens.

Plagas sicut Thomas, non intueor,
Deum tamen meum te confiteor:
fac me tibi semper magis credere,
In te spem habere, te diligere.

O memoriale mortis Domini,
Panis vivus, vitam pręstans homini,
Pręsta meę menti de vivere
Et te illi semper dulce sapere.

Pie pellicane, Jesu Domine,
Me immundum munda tuo sanguine,
Cujus una stilla salvum facere
Totum mundum quit ab omni scelere.

Jesu, quem velatum nunc aspicio,
Oro fiat illud quod tam sitio:
Ut te revelata cernens facie,
Visu sim beatus tuę glorię. Amen.

Aspirationes ad Ss.mum Redemptorem.
Indulgentia septem annorum, si Sacerdos post Missam invocationes pie recitaverit;
trecentorum dierum toties quoties; plenaria suetis conditionibus, dummodo quotidie per integrum mensem
invocationum recitatio devote peracta fuerit.
Pius Pp. IX, 9 Januarii 1854

A nima Christi, sanctifica me. Corpus Christi, salve me. Sanguis Christi, inebria me. Aqua lateris Christi, lava me. Passio Christi, conforta me. O bone Jesu, exaudi me. Intra tua vulnera absconde me. Ne permittas me separari a te. Ab hoste maligno defende me. In hora mortis meę voca me. Et iube me venire ad te, ut cum Sanctis tuis laudem te in sęcula sęculorum. Amen.

Oblatio sui.
Indulgentia trium annorum; plenaria suetis conditionibus, si quotidie per integrum mensem
actus oblationis devote recitatus fuerit.
Pius Pp. XI, 4 Decembris 1932

S uscipe, Domine, universam meam libertatem. Accipe memoriam, intellectum atque voluntatem omnem. Quidquid habeo vel possideo mihi largitus es; id tibi totum restituo, ac tuę prorsus voluntati trado gubernandum. Amorem tui solum cum gratia tua mihi dones, et dives sum satis, nec aliud quidquam ultra posco. Amen.


Oratio ad D.N.J.C. Crucifixum.
Indulgentia decem annorum; plenaria recitantibus post Missam coram Jesu Christi Crucifixi imagine
et orantibus ad mentem Summi Pontificis.
Pius Pp. XI, 2 Februarii 1934

E n ego, o bone et dulcissime Jesu, ante conspectum tuum genibus me provolvo, ac maximo animi ardore te oro atque obtestor, ut meum in cor vividos fidei, spei et caritatis sensus, atque veram peccatorum meorum poenitentiam, eaque emendandi firmissimam voluntatem velis imprimere; dum magno animi affectu et dolore tua quinque vulnera mecum ipse considero ac mente contemplor, illud prę oculis habens, quod iam in ore ponebat tuo David propheta de te, o bono Jesu: Foderunt manus meas et pedes meos: dinumeraverunt omnia ossa mea. Amen.

Alia Oratio.
Indulgentia trium annorum. Pius Pp. IX, 11 Decembris 1846.
Insuper hanc Orationem recitanti flexis genibus, nisi impediatur, conceditur remissio defectuum et culparum
in celebratione Missę ex humana fragilitate contractarum.
Pius Pp. X, 29 Augusti 1912

O bsecro te, dulcissime Domine Jesu Christe, ut passio tua sit mihi virtus, qua muniar, protegar, atque defendar. Vulnera tua sint mihi cibus potusque, quibus pascar inebrier atque delecter. Aspersio Sanguinis tui sit mihi ablutio omnium delictorum meorum. Mors tua sit mihi vita indeficiens, crux sit mihi gloria sempiterna. In his sit mihi refectio, exsultatio, sanitas et dulcedo cordis mei: Qui vivis et regnas in sęcula sęculorum. Amen.

Oratio ad B. Mariam Virginem.
Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI, 3 Octobris 1936.

O Maria, Virgo et Mater sanctissima, ecce suscepi dilectissimum Filium tuum, quem immaculato utero tuo concepisti, genuisti, lactasti, atque suavissimis amplexibus strinxisti. Ecce, cuius aspectu lętabaris et omnibus deliciis replebaris, illum ipsum tibi humiliter et amanter repręssento et offero tuis brachiis constringendum, tuo corde amandum, sanctissimęque Trinitati in supremum latrię cultum, pro tui ipsius honore et gloria et pro meis totiusque mundi necessitatibus, offerendum. Rogo ergo te, piissima Mater, impetra mihi veniam omnium peccatorum meorum, uberemque gratiam ipsi deinceps fidelius serviendi, ac denique gratiam finalem, ut eum tecum laudare possim per omnia sęcula sęculorum. Amen

Oratio ad Sanctum Joseph.
Indulgentia trium annorum toties quoties.

V irginum custos et pater, sancte Joseph, cuius fideli custodię ipsa Innocentia Christus Jesus et Virgo virginum Maria commisa fuit; te per hoc utrumque carissimum pignus Jesum et Mariam obsecro et obtestor, ut me, ab omni immunditia pręservatum, mente incontaminata, puro corde et casto corpore Jesu et Marię semper facias castissime famulari. Amen.

Oratio ad Sanctum
in cujus honorem Missa celebrata est.
Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI, 3 Octobris 1936.

S ancte N., in cujus honorem incruentum corporis et sanguinis Christi sacrificium obtuli, fac, tua potenti apud Deum intercessione, ut, usu hujus mysterii, passionis et mortis ejusdem Christi Salvatoris nostri merita consequar, ac, cum illģus frequentatione, continuo crescat meę salutis effectus. Amen.