PONTIFICALIS ROMANI
PARS PRIMA

PONTIFICALE ROMANUM
Clementis VIII. ac Urbani VIII. jussu editum,
postremo a Ss.mo Domino Nostro Benedicto XIV. recognitum et castigatum
Venetiis MDCCXXIII. Apud Hæredes Balleonios
Typ. ac Edit.


DE MINORIBUS ORDINIBUS.

Quatuor minores Ordines dari possunt extra Missarum solemnia, diebus Dominicis, & Festivis duplicibus: sed in mane tantum. Ordinandi omnes ad quatuor minores Ordines esse debent superpelliceis induti, cum candela in manu dextera.


DE ORDINATIONE LECTORUM.

Stiariis ordinatis, Pontifex reassumpta mitra accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium a parte Epistolæ. Interim cantatur primum Graduale, vel primum Alleluja si sit infra Octavam Pentecostes; & Pontifex sedens cum mitra, oblato sibi libro & candela, legit dictum Graduale, vel Alleluja. Quibus dictis, surgit, deposita mitra, & versus ad altare cantat secundam Collectam. Tum sedet, reassumpta mitra, & cantatur secunda Lectio. Interim accedunt duo Capellani cum libro & candela ante Pontificem, qui sedens cum mitra ex eo legit Lectionem ipsam. Quibus dictis, Pontifex revertitur ad faldistorium ante medium altaris positum, ubi sedet cum mitra, & Lectores vocantur per Archidiaconum, hoc modo: Accedant, qui Ordinandi sunt ad officium Lectorum. Et mox nominantur per Notarium, ut supra dictum est. Quibus coram Pontifice genuflexis, Pontifex admonet eos, dicens:

Electi, filii charissimi, ut sitis Lectores in domo Dei nostri, officium vestrum agnoscite, & implete. Potens est enim Deus, ut augeat vobis gratiam perfectionis æternæ. Lectorem siquidem oportet legere ea quæ (vel ei qui) prædicat, & lectiones cantare, & benedicere panem, & omnes fructus novos. Studete igitur verba Dei, videlicet lectiones sacras distincte & aperte, ad intelligentiam, & ædificationem fidelium, absque omni mendacio falsitatis proferre; ne veritas divinarum lectionum incuria vestra ad instructionem audientium corrumpatur. Quod autem ore legitis, corde credatis, atque opere compleatis; quatenus auditores vestros, verbo pariter & exemplo vestro docere possitis. Ideoque, dum legitis, in alto loco Ecclesiæ stetis, ut ab omnibus audiamini, & videamini figurantes positione corporali, vos in alto virtutum gradu debere conversari; quatenus cuntis, a quibus audimini, & videmini, cælestis vitæ formam præbeatis: Quod in vobis Deus impleat per gratiam suam.

Deinde Pontifex accipit, & tradit omnibus codicem de quo lecturi sunt, quem manu dextera tangunt, dicens:

Accipite, & estote verbi Dei relatores, habituri, si fideliter & humiliter impleveritis officium vestrum, partem cum iis, qui verbum Dei bene administraverunt ab initio.

Quibus expeditis, & illis genuflexis, Pontifex stans cum mitra versus ad eos, dicit:

Oremus, fratres charissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos, quos in Ordinem Lectorum dignatus est assumere, bene + dictionem suam clementer effundat: quatenus distincte legant quæ in Ecclesia Dei legenda sunt, & eadem operibus impleant. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium suum: Qui cum eo vivit & regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Tunc Pontifex, mitra deposita, stans conversus ad altare, dicit: Oremus. Et Ministri subjungunt: Flectamus genua. R. Levate.

Deinde conversus ad Ordinatos genuflexos, dicit sine mitra:
Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, bene + dicere dignare hos famulos tuos in officium Lectorum, ut assiduitate lectionum instructi sint atque ordinati, & agenda dicant, & dicta opere impleant: ut in utroque sanctæ Ecclesiæ exemplo sanctitati suæ consulant. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit & regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Postea, suggerente Archidiacono, redeunt Ordinati ad loca sua.