PONTIFICALIS ROMANI
PARS PRIMA

PONTIFICALE ROMANUM
Clementis VIII. ac Urbani VIII. jussu editum,
postremo a Ss.mo Domino Nostro Benedicto XIV. recognitum et castigatum
Venetiis MDCCXXIII. Apud Hæredes Balleonios
Typ. ac Edit.




DE MINORIBUS ORDINIBUS

Quatuor minores Ordines dari possunt extra Missarum solemnia, diebus Dominicis, & Festivis duplicibus: sed in mane tantum. Ordinandi omnes ad quatuor minores Ordines esse debent superpelliceis induti, cum candela in manu dextera.


DE ORDINATIONE OSTIARIORUM

Pro Ostiariis Ordinandis parentur claves Ecclesiæ. Pontifex, Clericis ordinatis, surgit, & cum mitra ad sedem, seu ad faldistorium ad cornu Epistolæ revertitur; ubi, deposita mitra, & ad altare conversus, oblato sibi libro, cantat primam Collectam; deinde sedet, reassumit mitram, & cantatur prima Lectio. Interim accedunt duo Capellani, cum libro & candela ante Pontificem, qui sedens cum mitra, ex eo legit Lectionem ipsam. Quibus finitis, surgit Pontifex, & cum mitra ad faldistorium ante medim altaris sibi præparatum proficiscitur, & in illo sedet renibus altari versis. Archidiaconus vocat ordinandos, dicens: Accedant, qui Ordinandi sunt ad officium Ostiariorum. Et mox Notarius singulos nominatim vocat, & quilibet respondet, Adsum. Omnibus in superpelliceis cum candelis in manibus coram Pontifice genuflexis, Pontifex admonet illos, dicens:

Suscepturi, filii charissimi, officium Ostiariorum, videte quæ in domo Dei agere debeatis. Ostiarium oportet percutere cymbalum & campanam, aperire Ecclesiam & sacrarium, & librum aperire ei, qui prædicat. Providete igitur, ne per negligentiam vestram, illarum rerum, quæ intra Ecclesiam sunt, aliquid depereat; certisque horis domum Dei aperiatis fidelibus, & semper claudatis infidelibus. Studete etiam, ut sicut materialibus clavibus Ecclesiam visibilem aperitis & clauditis, sic & invisibilem Dei domum, corda scilicet fidelium, dictis & exemplis vestris claudatis diabolo, & aperiatis Deo; ut divina verba, quæ audierint, corde retineant, & opere compleant: Quod vobis Dominus perficiat per misericordiam suam.

Hæ admonitiones non fiunt Cardinalibus, neque electis Episcopis.
Deinde Pontifex accipit & tradit omnibus claves Ecclesiæ, quas successive manu dextera singuli tangant, Pontifice dicente:

Sic agite, quasi reddituri Deo rationem pro iis rebus, quæ his clavibus recluduntur.

Post hæc Archidiaconus, sive alius Archidiaconi vice fungens, ducit eos ad ostium Ecclesiæ, & facit illos claudere & aperire; tradit etiam eis funem campanarum, faciens eos campanas pulsare; deinde illos reducit ad Pontificem: quibus coram Pontifice genua flectentibus, stans cum mitra Pontifex versus ad ipsos ordinatos, dicit:

Deum Patrem omnipotentem, fratres charissimi, suppliciter deprecemur, ut hos famulos suos bene + dicere dignetur, quos officium Ostiariorum eligere dignatus est: ut sit eis fidelissima cura in domo Dei diebus ac noctibus, ad distinctionem certarum horarum, ac invocandum nomen Domini: Adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum eo vivit & regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Tunc deposita mitra, stans Pontifex, & conversus ad altare, dicit: Oremus. Et Ministri subjungunt: Flectamus genua. R. Levate.

Et statim versus ad illos genuflexos, stans sine mitra, dicit:
Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, bene + dicere dignare hos famulos tuos in officium Ostiariorum: ut inter Janitores Ecclesiæ tuo pareant obsequio, & inter electos tuos partem tuæ mereantur habere mercedis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit & regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Post hæc Ordinati, suggerente Archidiacono, redeunt ad loca sua.